Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

et Hirtium aliquid ad te συμπαθῶσ de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.

quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi non satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.

quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.

ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis.