Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit.
sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad
διψῶσαν κρήνηνsed ad Πειρήνην eum venisse,
ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦin te
κρήνῃ,ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα
sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.