Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula. exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere nisi eris valde otiosus.
de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.