Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.
non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum
non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.