Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas,

propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam. qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus.

apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.

Scr. Asturae iii Non. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.

Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum

non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.

Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.