Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.

Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.