Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui

consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud
ἐγγήραμα,
quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.

Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.

de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.

Scr. Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.

quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.