Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis.

Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis

ἐγγήραμα,
actum iam de isto est; alia magis quaero.