Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad

me scribas velim.

et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.

Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.

Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis.