Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.

de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.

Scr. Asturae xiii K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad

me scribas velim.