Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.

potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.

de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec

quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.

Scr. Asturae xiv K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,

quamvis non curarem quid in Hispania fieret,
tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?

de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.