Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Oviae C. Lolli curanda sunt HS C. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim.

quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis ut Romae sim neque mihi ut absim concedere †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum

unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.

Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.

potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.