Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.

quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur. et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.