Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea

videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.