Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides. equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.
quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea
videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris arbitror.