Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.