Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.

quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.