Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo

etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.

tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos familiaris. si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.

Scr. in castris Pompei Id. Iun. a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.