Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.

de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.