Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Philotimus dicitur Id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.
xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad
spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliis Quintis que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. etiam Sallustio ignovit.omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto. vale. xvi Kal. Septembris.