Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.