Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.

Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.

quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis

persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.

te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal. Quintilis.

Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.