Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his verbis,

ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.
quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi.

extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.

Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.