Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum. ille

enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.

Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.

haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere† sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me

excruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest

de Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.