Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.

Scr. Brundisi viii Id. Mart. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi

multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
lituum
meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:

de Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.