Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus
necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.de Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. vale. xii K. Febr.