Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque

have
mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

Scr. in Cumano v Non. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi

mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶσ:

tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.