Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos
scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri --- necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus,
quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram?
quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. †non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino non potuimus†. exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc
tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem in suo lectulo mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι', tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum
fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. ccorruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum fiat videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavittibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est στοργή, est summa σύντηξισ. tamen nos recte facere et bene audire vult.
sed hac super re ne nimis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem. tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle
interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: