Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur.

contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti hominem; nihil occultavit, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum. de Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. inde ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset. eius interitu finem †illi† fore. propius factum esse nihil; †ei† plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl. quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse. permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam. quod si populi studium amisisset, crudelem fore. eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum.

cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. quae si exisset, se de Sicilia abiturum.

quid isti
inquam
sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?
cupivi
inquit
ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum.
a me
inquit
omnia proficiscentur.
cur autem sex?

quia xii nolui; nam licebat.
tum ego
quam vellem
inquam
petisse ab eo quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat.
libenter
inquit
tibi concessisset. verum puta te impetrasse;
ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses.
ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. laudavit consilium.
quid ergo?
inquam;
nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt.
quid mihi
inquit
optatius?
hoc loco multa perliberaliter. ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto verum etiam palam navigaremus.

reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Caesarem esse debere. quid enim umquam?

scripsit ad me Dolabella.
dic quid?
adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.