Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. quod εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed

quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.

tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic cetera sequuntur.