Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.

tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.

Scr. in Cumano xvii K. Iun. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. †vellem cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν! qua quidem cogito uti. deinde Serapion cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula †scripta† cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.

crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.