Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.
tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror.
nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.