Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti.

Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).CICERO ATTICO salutem

magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.

sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere. sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.

atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere;

vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.