Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris?

nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρισ promissa patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.