Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tum Pompeius μάλ' ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id multis verbis. postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam

de istis rebus
esse responsum.

Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod †hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu

Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθουσ), valde graviter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri verum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.