Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de iis qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον Curium obducere. sed hoc praeter me nemini videtur. nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare. nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est viae Flaminiae † que cum erit absoluta sane facile eum libenter nunc ceteri consuli acciderim†.

149
petitorum haec est adhuc informata cogitatio. nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi
150
cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici. nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit. atque haec huius modi sunt.

sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius. verum hoc ridiculum est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut adessem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus.