Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus:

  1. Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
itaque nullum est a)poprohgme/non quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus ; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore.
  1. polloi\ maqhtai\ krei/ssones didaska/lwn.
sed tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas litteras.

Scr. in Tusculano v aut iv Id. Quint. a. 709 (45).CICERO VARRONI

etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum.

posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus 'atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. cura ut valeas.