Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? 'vivas,' inquis 'in litteris.' .an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum zh/thma Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.

'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille,

  1. quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. 'habeo,' inquit, 'non habeor a Laide' (Graece hoc melius ; tu, si voles, interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector ; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero.

an tu id melius, qui etiam in philosophum inriseris, qui cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. quid ad te? at hercule †cena non quid ad te tibi praesertim. sic igitur vivitur: cotidie aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.