Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.