Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde Carbones et Turdi insequuntur.

hi plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.

Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45).CICERO PAETO.

amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo:

  1. modo forte—— ,
Nosti canticum ; meministi Roscium:
  1. ita mé destituit núdum—— ,
totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud:
  1. quae múlier una——
quid, inquam, est:
  1. Úsurpat dupléx cubile'?
quid?
  1. huius †ferei 'híc cubile iníre est ausus'?
quid est:
  1. virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?
bene 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset.

vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam igitur est.

'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?

igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.