Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego ; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior. Inde corpori omne tempus datur. patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim ; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.

Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46).CICERO PAETO S.

ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? tum insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius a)po/teugma meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.