Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

peto igitur a te vel, si pateris, oro ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare.

quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris. quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te etiam atque etiam rogo.