Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat.

sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos nihil frigore frigescimus. tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.

quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur. levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit. hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. de Dolabella integrum tibi reserves suadeo. et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.

Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).CAELIVS CICERONI S.

quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam.

res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis : Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit nuptura est D. Bruto. †nondum rettuleras. multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset. quaeres, ubi. Ubi hercules ego minime vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.