Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.

saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me valde pertinere); item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur; praeterea (nuntiatur enim nobis et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum), quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.

Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51).CAELIVS CICERONI S.

qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer animi pendeo. nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est.

accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video. tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit qui intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat. sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur.

si quid novi de re p. quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem per.scriberem. sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget neque adhuc frequentiam senatus efficere potuit. hoc si praeterito anno Curio tribunus erit, eadem actio de provinciis introibit. quam facile nunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem p. non curent, †superet, non te fallit.