Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta ; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio ; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.

hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit ; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.