Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus ut ea solveret sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. postea quam vero comperi eum conlegium temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum reprenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.

quid ergo est? tamen quasi aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. postea quam illum ne quoi satis faceret quidem me dignum habere sensi, malui conlegae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia.

quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.

conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. quid tibi scribam nescio. scis Domitio comitiorum diem timori esse. te exspecto valde et quam primum videre cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.