Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti ; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram. ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret ; nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem ; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.

sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam. A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse.

nunc exitus est anni ; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi. plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse. Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit ; sin †aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius noster ; pluris suspicari non possum.

haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.