Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed plura scribemus alias. tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento:

  1. qui ípse sibi sapiéns prodesse nón quit, nequiquám sapit.
cura ut valeas.

Scr. Romae ex. m. Iun. a. 700 (54).CICERO TREBATIO.

ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti.

id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. †imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.

Scr. Romae ex. tu. Quint. a. 700 (54).CICERO TREBATIO.

scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.