Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum. quid quaeris? nihil boni praeter causam. quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit. signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus fugit.

hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore; discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere. ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore. ego cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. quae acciderunt,omnia dixi futura.

veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae. vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. sed tamen vacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.

haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum. notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.

haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. qui si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent. habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.

Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46).M. CICERO S. D. M. MARIO.

A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.

Scr. Romae m. Apr. 0.700 (54).CICERO CAESARI IMP. S. D.

vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem; sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.

Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: M. †itfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc† Leptae delega, si vis. tu ad me alium mitte quem ornem. sustulimus manus et ego et Balbus. tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim.

hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius benefici certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto neque impedio quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, 'de manu,' ut aiunt, 'in manum' tuam istam et victoria et fide praestantem. simus enim putidiusculi, quamquam per te vix licet; verum, ut video, licebit. cura ut valeas, et me, ut amas, ama.

Scr. ui Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700 (54).CICERO S. D. TREBATIO.

in omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere. hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,

  1. quaé Corinthum arcem áltam habebant mátronae opulentae, óptimates,
quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam
  1. Múlti suam rem béne gessere et públicam patriá procul;
  2. Múlti, qui domi aétatem agerent, própterea sunt ímprobati.
quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.