Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. nec vero nunc quidem culpa in eo est in cuius potestate omnia sunt (nisi forte id ipsum esse non debuit), sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt ut de praeteritis non sit querendum. reliquam spem nullam video. qua re ad prima redeo: sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter. si casu.

Scr. Patris a. d. iiii K. Nov. a. 709 (45).CVRIVS M. CICERONI SVO S.

S. V. B.; sum enim xrh/sei me\n tuus, kth/sei de\ Attici nostri. ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. at illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.

sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. data a. d. iiii K. Nov.